Cum subit illius tristissima noctis imago, quod mihi supremum tempus in urbe fuit, cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. Iam prope lux aderat qua me discedere Caesar finibus extremae iusserat Ausoniae nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: torpuerant longa pectora nostra mora, non mihi seruorum, comites non cura legendi, non aptae profugo uestis opisue fuit. Non aliter stupui, quam qui Iouis ignibus ictus uiuit et est uitae nescius ipse suae. Ut tamen Ovidihanc animi nubem dolor ipse remouit et tandem sensus conualere mei. Adloquor extremum maestos abiturus amicos, qui modo de multis unus et alter erat. Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas. Nata procul Libycis aberat diuersa sub oris, nec poterat fati certior esse mei. Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, formaque non taciti funeris intus erat. Femina uirque meo, pueri quoque funere maerent, inque domo lacrimas angulus omnis habet. Si licet exemplis in paruo grandibus uti, haec facies Troiae, cum caperetur, erat. Iamque quiescebant uoces hominumque canumque, Lunaque nocturnos alta regebat equos. "Numina uicinis habitantia sedibus", inquam, "iamque oculis numquam templa uidenda meis. Dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, este salutati tempus in omne mihi.

Et quamquam sero clipeum post uulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique uiro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut, quod uos scitis, poenae non nesciat auctor: placato possim non miser esse deo". Hac prece adoraui superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos. Illa etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit extinctos ore tremente focos, multaque in aduersos effudit uerba Penates pro deplorato non ualitura uiro. Iamque morae spatium nox praecipitata negabat, uersaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. Quid facerem? blando patriae retinebar amore; ultima sed iussae nox erat illa fugae. A! quotiens aliquo dixi properante "quid urges? uel quo festinas ire, uel unde, uide". A! quotiens En aquest exemple el text llarg envolta la imatge, dotada d'un float="left". I aquest requadre Ús un element SPAN, inserit en un P i dotat d'un float="right", que el situa a la dreta; mentrestant per l'esquerra continua el text llarg.certam me sum mentibus habere horam, propositae quae foret apta uiae. Ter limen tetigi, ter sum reuocatus, et ipse indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe "uale" dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi. Saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, respiciens oculis pignora cara meis. Denique "quid propero? Scythia est quo mittimur", inquam "Roma relinquenda est: utraque iusta mora. Uxor in aeternum uiuo mihi uiua negatur, et domus et fidae dulcia membra domus. Quosque ego dilexi fraterno more sodales, o mihi Thesea pectora iuncta fide! Dum licet, amplectar; numquam fortasse licebit amplius: in lucro est quae datur hora mihi". Nec mora, sermonis uerba imperfecta relinquo, amplectens animo proxima quaeque meo. Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, stella grauis nobis, Lucifer ortus erat. Diuidior haud aliter quam si mea membra relinquam, et pars abrumpi corpore uisa suo est. Sic doluit Mettus tunc cum in contraria uersos ultores habuit proditionis equos. Tum uero exoritur clamor gemitusque meorum, et feriunt maestas pectora nuda manus; tum uero coniunx umeris abeuntis inhaerens miscuit haec lacrimis tristia uerba meis: "non potes auelli! simul hinc, simul ibimus",inquit,"te sequar et coniunx exulis exul ero. Et mihi facta uia est, et me capit ultima tellus: accedam profugae sarcina parua rati. Te iubet e patria discedere Caesaris ira, me pietas: pietas haec mihi Caesar erit". Talia temptabat, sicut temptauerat ante, uixque dedit uictas utilitate manus. Egredior, siue illud erat sine funere ferri, squalidus immissis hirta per ora comis. Illa dolore amens tenebris narratur obortis semianimis media procubuisse domo, utque resurrexit, foedatis puluere turpi crinibus, et gelida membra leuauit humo. Se modo, desertos modo complorasse Penates nomen et erepti saepe uocasse uiri, nec gemuisse minus, quam si nataeque uirique uidisset structos corpus habere rogos, et uoluisse mori, moriendo ponere sensus, respectuque tamen non periisse mei uiuat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, uiuat ut auxilio subleuet usque suo.


Retorn